1. Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum.

2. Coeperunt autem accusare illum dicentes: “Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse”.

3. Pilatus autem interrogavit eum dicens: “Tu es rex Iudaeorum?”. At ille respondens ait: “Tu dicis”.

4. Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: “Nihil invenio causae in hoc homine”.

5. At illi invalescebant dicentes: “Commovet populum docens per universam Iudaeam et in cipiens a Galilaea usque huc!”.

6. Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeus esset;

7. et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus.

8. Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.

9. Interrogabat autem illum multis sermonibus; at ipse nihil illi respondebat.

10. Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum.

11. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum.

12. Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem.

13. Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe,

14. dixit ad illos: “Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis,

15. sed neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei.

16. Emendatum ergo illum dimittam”.

17. Exclamavit autem universa turba dicens: “Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam!”,

18. []

19. qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.

20. Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum,

21. at illi succlamabant dicentes: “Crucifige, crucifige illum!”.

22. Ille autem tertio dixit ad illos: “Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam”.

23. At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum.

24. Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum:

25. dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradidit voluntati eorum.

26. Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum.

27. Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum.

28. Conversus autem ad illas Iesus dixit: “Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros,

29. quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: “Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”.

30. Tunc incipient dicere montibus: “Cadite super nos!”, et collibus: “Operite nos!”,

31. quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?”.

32. Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

33. Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.

34. Iesus autem dicebat: “Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.

35. Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus!”.

36. Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi

37. et dicentes: “Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac!”.

38. Erat autem et superscriptio super illum: “Hic est rex Iudaeorum”.

39. Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: “Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos!”.

40. Respondens autem alter increpabat illum dicens: “Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es?

41. Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit”.

42. Et dicebat: “Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum”.

43. Et dixit illi: “Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso”.

44. Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam,

45. et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.

46. Et clamans voce magna Iesus ait: “Pater, in manus tuas commendo spiritum meum”; et haec dicens exspiravit.

47. Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “Vere hic homo iustus erat!”.

48. Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.

49. Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes.

50. Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus

51. Chic non consenserat consilio et actibus eorum — ab Arimathaea civitate Iudaeorum, qui exspectabat regnum Dei,

52. hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu

53. et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.

54. Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat.

55. Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius;

56. et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.





“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina