1. direxit opera illorum in manibus prophetæ sancti

2. iter fecerunt per deserta quæ non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas

3. steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt

4. sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro

5. per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum

6. per hæc cum illis deesset bene cum illis actum est

7. nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis

8. qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate

9. ostendens per sitim quæ tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares

10. cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur

11. hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti

12. absentes enim et præsentes similiter torquebantur

13. duplex enim illos acceperat tædium et gemitus cum memoria præteritorum

14. cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum

15. quem enim in expositione prava projectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter justis faciens

16. pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam

17. ut scirent quia per quæ peccat quis per hæc et torquetur

18. non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones

19. aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes

20. quarum non solum læsura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere

21. sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuæ sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti

22. multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet

23. quoniam tamquam momentum stateræ sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram

24. sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter pænitentiam

25. diligis enim omnia quæ sunt et nihil odisti horum quæ fecisti nec enim odiens aliquid constituisti

26. quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur

27. parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas





“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina