1. arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis præceptum non erat

2. egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino

3. dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron

4. vocatis autem Moses Misaël et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra

5. confestimque pergentes tulerunt eos sicut jacebant vestitos lineis tunicis et ejecerunt foras ut sibi fuerat imperatum

6. locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem cœtum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israël plangant incendium quod Dominus suscitavit

7. vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctæ unctionis est super vos qui fecerunt omnia juxta præceptum Mosi

8. dixit quoque Dominus ad Aaron

9. vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia præceptum est sempiternum in generationes vestras

10. et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum

11. doceatisque filios Israël omnia legitima mea quæ locutus est Dominus ad eos per manum Mosi

12. locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento juxta altare quia sanctum sanctorum est

13. comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut præceptum est mihi

14. pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiæ tuæ tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël

15. eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut præcepit Dominus

16. inter hæc hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quæreret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait

17. cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quæ sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini

18. præsertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut præceptum est mihi

19. respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in cærimoniis mente lugubri

20. quod cum audisset Moses recepit satisfactionem





“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina