1. ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem ejus et disperget habitatores ejus

2. et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus ejus sicut ancilla sic domina ejus sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet

3. dissipatione dissipabitur terra et direptione prædabitur Dominus enim locutus est verbum hoc

4. luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terræ

5. et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt jus dissipaverunt fœdus sempiternum

6. propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores ejus ideoque insanient cultores ejus et relinquentur homines pauci

7. luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui lætabantur corde

8. cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus lætantium conticuit dulcedo citharæ

9. cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam

10. adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo intrœunte

11. clamor erit super vino in plateis deserta est omnis lætitia translatum est gaudium terræ

12. relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas

13. quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia

14. hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari

15. propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israël

16. a finibus terræ laudes audivimus gloriam justi et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi væ mihi prævaricantes prævaricati sunt et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt

17. formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terræ

18. et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ

19. confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra

20. agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat

21. et erit in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso et super reges terræ qui sunt super terram

22. et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur

23. et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus





“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina