1. cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem fœderis Domini sub pellibus est

2. et ait Nathan ad David omnia quæ in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est

3. igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens

4. vade et loquere David servo meo hæc dicit Dominus non ædificabis tu mihi domum ad habitandum

5. neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio

6. manens cum omni Israël numquid locutus sum saltim uni judicum Israël quibus præceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non ædificastis mihi domum cedrinam

7. nunc itaque sic loqueris ad servum meum David hæc dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israël

8. et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra

9. et dedi locum populo meo Israël plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio

10. ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod ædificaturus sit domum tibi Dominus

11. cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum ejus

12. ipse ædificabit mihi domum et firmabo solium ejus usque in æternum

13. ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit

14. et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum

15. juxta omnia verba hæc et juxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David

16. cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea ut præstares mihi talia

17. sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus

18. quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum

19. Domine propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia

20. Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris

21. quis autem est alius ut populus tuus Israël gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie ejus quem de Ægypto liberarat

22. et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in æternum et tu Domine factus es Deus ejus

23. nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es

24. permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israël et domus David servi ejus permanens coram eo

25. tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut ædificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te

26. nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia

27. et cœpisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum





“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina