1. Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.

2. Qui induxit in illos famem et zelo suo paucos fecit eos.

3. Verbo Domini continuit caelum et deiecit de caelo ignem ter.

4. Quam amplificatus es, Elias, in mirabilibus tuis! Et quis potest similiter gloriari tibi?

5. Qui suscitasti mortuum de sorte mortis ab inferis in verbo Domini.

6. Qui deiecisti reges ad perniciem et gloriosos de lecto suo et confregisti facile potentiam ipsorum;

7. qui audis in Sinai indicium et in Horeb iudicia vindictae.

8. Qui ungis reges ad retributionem et prophetas facis successores post te;

9. qui receptus es in turbine ignis et in curru equorum igneorum;

10. qui scriptus es paratus in tempora lenire iracundiam Domini ante furorem, convertere cor patris ad filium et restituere tribus Iacob.

11. Beati sunt, qui te viderunt et in amicitia tua dormierunt!

12. Nam et nos vita quidem vivemus, post mortem autem non erit tale nomen nostrum.

13. Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus eius. In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum;

14. nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus eius.

15. In vita sua fecit monstra et in morte mirabilia operatus est.

16. In omnibus istis non paenituit populum, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum eiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram;

17. et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David.

18. Quidam ipsorum fecerunt, quod placeret Deo; alii autem multiplicaverunt peccata.

19. Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum.

20. In diebus ipsius ascendit Sennacherib et misit Rabsacen et discessit, et sustulit manum suam in Sion et superbus factus est in exaltatione sua.

21. Tunc mota sunt corda et manus ipsorum, et doluerunt quasi parturientes mulieres

22. et invocaverunt Dominum misericordem et expandentes manus suas extulerunt ad eum, et Sanctus audivit cito vocem ipsorum.

23. Non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis, sed purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae;

24. percussit castra Assyriorum et contrivit illos angelus eius.

25. Nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta, magnus et fidelis in visione sua.

26. In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam.

27. Spiritu magno vidit ultima et consolatus est lugentes in Sion; usque in sempiternum ostendit futura

28. et abscondita, antequam evenirent.





“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina