Encontrados 46 resultados para: voluerit

  • quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum ejus et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terræ si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo (Liber Exodus 12, 48)

  • quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino (Liber Leviticus 3, 1)

  • quod si neglegens populus terræ et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere (Liber Leviticus 20, 4)

  • si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus ejus potest redimere quod ille vendiderat (Liber Leviticus 25, 25)

  • post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum (Liber Leviticus 25, 48)

  • quod si dare voluerit is qui offert addet supra æstimationis quintam partem (Liber Leviticus 27, 13)

  • sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem æstimationis supra et habebit domum (Liber Leviticus 27, 15)

  • quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem æstimatæ pecuniæ et possidebit eum (Liber Leviticus 27, 19)

  • si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum (Liber Leviticus 27, 31)

  • si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ aut filius tuus vel filia sive uxor quæ est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui (Liber Deuteronomii 13, 6)

  • si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus (Liber Deuteronomii 18, 6)

  • propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quæ ego non præcepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum deorum interficietur (Liber Deuteronomii 18, 20)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina