Encontrados 9 resultados para: vesci

  • si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est (Liber Leviticus 7, 16)

  • hæc sunt quæ gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis (Liber Leviticus 11, 9)

  • præcipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum (Liber Leviticus 14, 4)

  • homo quicumque de filiis Israël et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem ejus et operiat illum terra (Liber Leviticus 17, 13)

  • humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terræ erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt (Liber Numeri 13, 21)

  • quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua (Liber Deuteronomii 12, 20)

  • quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo ejus fungatur officio (Liber Deuteronomii 20, 6)

  • quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum (Liber Deuteronomii 20, 19)

  • hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus (Liber II Maccabaeorum 6, 21)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina