Encontrados 132 resultados para: universis

  • benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus cæli et universis animantibus quæ moventur super terram (Liber Genesis 1, 28)

  • et cunctis animantibus terræ omnique volucri cæli et universis quæ moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita (Liber Genesis 1, 30)

  • formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ et universis volatilibus cæli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animæ viventis ipsum est nomen ejus (Liber Genesis 2, 19)

  • cuncta animantia quæ sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quæ reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam (Liber Genesis 8, 17)

  • et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ et super omnes volucres cæli cum universis quæ moventur in terra omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt (Liber Genesis 9, 2)

  • et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis quæ egressa sunt de arca et universis bestiis terræ (Liber Genesis 9, 10)

  • eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus ejus ad Abraham Deus tecum est in universis quæ agis (Liber Genesis 21, 22)

  • quo mortuo et universis fratribus ejus omnique cognatione illa (Liber Exodus 1, 6)

  • omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi (Liber Exodus 25, 39)

  • cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum (Liber Exodus 33, 10)

  • loquere filiis Israël anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quæ præcepit ut non fierent quippiam fecerit (Liber Leviticus 4, 2)

  • tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israël (Liber Numeri 3, 41)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina