Encontrados 14 resultados para: umeris

  • at vero Sem et Jafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversæ erant et patris virilia non viderunt (Liber Genesis 9, 23)

  • filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris (Liber Numeri 7, 9)

  • sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis (Liber Deuteronomii 32, 11)

  • et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris juxta numerum filiorum Israël (Liber Iosue 4, 5)

  • dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens adprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera inpositasque umeris portavit ad verticem montis qui respicit Hebron (Liber Iudicum 16, 3)

  • et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut præceperat Moses juxta verbum Domini umeris suis in vectibus (Liber I Paralipomenon 15, 15)

  • et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia qui cæderent lapides in montibus præpositosque eorum tria milia sescentos (Liber II Paralipomenon 2, 2)

  • fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus cæderent tria milia autem et sescentos præpositos operum populi (Liber II Paralipomenon 2, 18)

  • portant illud in umeris gestantes et ponentes in loco suo et stabit ac de loco suo non movebitur sed et cum clamaverint ad eum non audiet de tribulatione non salvabit eos (Liber Isaiae 46, 7)

  • sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea (Liber Baruch 6, 25)

  • in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israël (Prophetia Ezechielis 12, 6)

  • feci ergo sicut præceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum (Prophetia Ezechielis 12, 7)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina