Encontrados 18 resultados para: torrentis

  • tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut juraverat Dominus (Liber Deuteronomii 2, 14)

  • ab Arœr quæ est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quæ nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis (Liber Deuteronomii 2, 36)

  • terramque possedimus in tempore illo ab Arœr quæ est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad (Liber Deuteronomii 3, 12)

  • et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Jeboc qui est terminus filiorum Ammon (Liber Deuteronomii 3, 16)

  • ab Arœr quæ sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon (Liber Deuteronomii 4, 48)

  • Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Arœr quæ sita est super ripam torrentis Arnon et mediæ partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Jaboc qui est terminus filiorum Ammon (Liber Iosue 12, 2)

  • ab Arœr quæ sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon (Liber Iosue 13, 9)

  • fuitque terminus eorum ab Arœr quæ sita est in ripa torrentis Arnon et in valle ejusdem torrentis media universam planitiem quæ ducit Medaba (Liber Iosue 13, 16)

  • et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quæ est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quæ vocantur fons Solis et erunt exitus ejus ad fontem Rogel (Liber Iosue 15, 7)

  • descenditque terminus vallis Harundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim quæ in medio sunt urbium Manasse terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus ejus pergit ad mare (Liber Iosue 17, 9)

  • ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Jabin et currus ejus atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tua (Liber Iudicum 4, 7)

  • hæc dicit Dominus facite alveum torrentis hujus fossas et fossas (Liber II Regum 3, 16)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina