Encontrados 30 resultados para: tabernaculis

  • dilatet Deus Jafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus ejus (Liber Genesis 9, 27)

  • quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis (Liber Genesis 25, 27)

  • et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israël manebit in tabernaculis (Liber Leviticus 23, 42)

  • ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël cum educerem eos de terra Ægypti ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 43)

  • præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram (Liber Numeri 16, 24)

  • dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quæ ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum (Liber Numeri 16, 26)

  • et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia (Liber Numeri 16, 32)

  • murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Ægypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret (Liber Deuteronomii 1, 27)

  • et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis (Liber Deuteronomii 11, 6)

  • et Zabulon ait lætare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis (Liber Deuteronomii 33, 18)

  • igitur egressus est populus de tabernaculis suis ut transirent Jordanem et sacerdotes qui portabant arcam fœderis pergebant ante eum (Liber Iosue 3, 14)

  • ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes (Liber Iudicum 6, 5)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina