Encontrados 30 resultados para: superbiam

  • et conteram superbiam duritiæ vestræ daboque cælum vobis desuper sicut ferrum et terram æneam (Liber Leviticus 26, 19)

  • anima vero quæ per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo (Liber Numeri 15, 30)

  • nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël (Liber Deuteronomii 17, 20)

  • quod cum audisset Heliab frater ejus major loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres prœlium descendisti (Liber I Samuelis 17, 28)

  • dixisti percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam sede in domo tua cur malum adversum te provocas ut cadas et tu et Judas tecum (Liber II Paralipomenon 25, 19)

  • superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio (Liber Thobis 4, 14)

  • dicentes Domine Deus cæli et terræ intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis præsumentes de te et præsumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias (Liber Iudith 6, 15)

  • et propter superbiam quasi leænam capies me reversusque mirabiliter me crucias (Liber Iob 10, 16)

  • vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat (Liber Iob 11, 12)

  • dedit ei Deus locum pænitentiæ et ille abutitur eo in superbiam oculi autem ejus sunt in viis illius (Liber Iob 24, 23)

  • ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum (Liber Iob 35, 12)

  • diligite Dominum omnes sancti ejus quoniam veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam (Liber Psalmorum 30, 24)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina