Encontrados 18 resultados para: silentio

  • tulit itaque Jaël uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus capitis ejus clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est (Liber Iudicum 4, 21)

  • quod cum audissent Philisthim et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson circumdederunt eum positis in porta civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio præstolantes ut facto mane exeuntem occiderent (Liber Iudicum 16, 2)

  • et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillæ tuæ dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo (Liber I Regum 3, 20)

  • stetitque Judith ante lectum orans cum lacrimis et labiorum motu in silentio (Liber Iudith 13, 6)

  • et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Jonathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte (Liber I Maccabaeorum 9, 58)

  • sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennæ filius sed et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete (Liber II Maccabaeorum 12, 2)

  • verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos (Liber Ecclesiastes 9, 17)

  • si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit (Liber Ecclesiastes 10, 11)

  • a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariæ et ab aversione vultus cognati (Liber Ecclesiasticus 41, 25)

  • pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloæ quæ vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliæ (Liber Isaiae 8, 6)

  • quia hæc dicit Dominus Deus Sanctus Israël si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis (Liber Isaiae 30, 15)

  • TETH bonum est præstolari cum silentio salutare Domini (Lamentationes 3, 26)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina