Encontrados 10 resultados para: saltim

  • eodem die Macedam quoque cepit Josue et percussit in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores ejus non dimisit in ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho (Liber Iosue 10, 28)

  • dixitque ad eum Dalila ecce inlusisti mihi et falsum locutus es saltim nunc indica quo ligari debeas (Liber Iudicum 16, 10)

  • manens cum omni Israël numquid locutus sum saltim uni judicum Israël quibus præceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non ædificastis mihi domum cedrinam (Liber I Paralipomenon 17, 6)

  • in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi (Liber Iob 17, 16)

  • saltim nunc intellegite quia Deus non æquo judicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit (Liber Iob 19, 6)

  • miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me (Liber Iob 19, 21)

  • ergo saltim amodo voca me pater meus dux virginitatis meæ tu es (Liber Ieremiae 3, 4)

  • si fornicaris tu Israël non delinquat saltim Juda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque juraveritis vivit Dominus (Prophetia Osee 4, 15)

  • si fures introissent ad te si latrones per noctem quomodo conticuisses nonne furati essent sufficientia sibi si vindemiatores introissent ad te numquid saltim racemos reliquissent tibi (Prophetia Abdiae 1, 5)

  • ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum (Actus Apostolorum 5, 15)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina