Encontrados 27 resultados para: sabbatis

  • exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quæ offertis ex voto vel quæ sponte tribuitis Domino (Liber Leviticus 23, 38)

  • in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suæ eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea (Liber Leviticus 26, 35)

  • quæ cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint judicia mea et leges meas despexerint (Liber Leviticus 26, 43)

  • fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus (Liber I Paralipomenon 9, 25)

  • tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis juxta numerum et cærimonias uniuscujusque rei jugiter coram Domino (Liber I Paralipomenon 23, 31)

  • sic fac mecum ut ædificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quæ mandata sunt Israheli (Liber II Paralipomenon 2, 4)

  • ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum (Liber II Paralipomenon 8, 13)

  • pars autem regis erat ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque et kalendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in lege Mosi (Liber II Paralipomenon 31, 3)

  • ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israël et in omnem usum domus Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 33)

  • et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Juda et in Hierusalem (Liber Nehemiae 13, 16)

  • et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum (Liber I Maccabaeorum 2, 38)

  • sacerdotes ejus contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum (Prophetia Ezechielis 22, 26)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina