Encontrados 6 resultados para: ponentes

  • loquere filiis Israël et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas (Liber Numeri 15, 38)

  • placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in præcordiis talia (Liber Sapientiae 4, 14)

  • væ qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum (Liber Isaiae 5, 20)

  • portant illud in umeris gestantes et ponentes in loco suo et stabit ac de loco suo non movebitur sed et cum clamaverint ad eum non audiet de tribulatione non salvabit eos (Liber Isaiae 46, 7)

  • quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros (Liber Ieremiae 5, 26)

  • et percutiebant caput ejus harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum (Evangelium secundum Marcum 15, 19)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina