Encontrados 19 resultados para: percutere

  • veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris (Liber Numeri 22, 6)

  • qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextra prœliantes et sic fundis ad certum jacientes lapides ut capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur (Liber Iudicum 20, 16)

  • cumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere (Liber II Samuelis 20, 8)

  • vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitæ non sunt de filiis Israël sed reliquiæ Amorreorum filii quippe Israël juraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israël et Juda (Liber II Samuelis 21, 2)

  • Jesbidenob qui fuit de genere Arafa cujus ferrum hastæ trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus est percutere David (Liber II Samuelis 21, 16)

  • tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini percute me at ille noluit percutere (Liber I Regum 20, 35)

  • at hii qui in urbe Susis cædem exercuerant tertiodecimo et quartodecimo ejusdem mensis die in cæde versati sunt quintodecimo autem die percutere desierunt et idcirco eandem diem constituere sollemnem epularum atque lætitiæ (Liber Esther 9, 18)

  • et audivit Judas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis quæ erat in Ammaum (Liber I Maccabaeorum 4, 3)

  • et extendit Jonatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab eo retro (Liber I Maccabaeorum 9, 47)

  • non est bonum damnum inferre justo nec percutere principem qui recta judicat (Liber Proverbiorum 17, 26)

  • et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terræ a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus cum surrexerit percutere terram (Liber Isaiae 2, 19)

  • et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus cum surrexerit percutere terram (Liber Isaiae 2, 21)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina