Encontrados 20 resultados para: pauperibus

  • neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 10)

  • postquam autem messueritis segetem terræ vestræ non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 22)

  • et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terræ (Liber II Regum 24, 14)

  • et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas (Liber II Regum 25, 12)

  • quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint essentque istæ dies epularum atque lætitiæ et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur (Liber Esther 9, 22)

  • si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduæ expectare feci (Liber Iob 31, 16)

  • sed non salvat impios et judicium pauperibus tribuit (Liber Iob 36, 6)

  • dispersit dedit pauperibus justitia ejus manet in sæculum sæculi cornu ejus exaltabitur in gloria (Liber Psalmorum 111, 9)

  • dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis (Liber Proverbiorum 22, 7)

  • cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod præfecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terræ et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terræ qui non fuerant translati in Babylonem (Liber Ieremiae 40, 7)

  • de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiæ (Liber Ieremiae 52, 15)

  • de pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps militiæ in vinitores et in agricolas (Liber Ieremiae 52, 16)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina