Encontrados 13 resultados para: palmæ

  • venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmæ et castrametati sunt juxta aquas (Liber Exodus 15, 27)

  • profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmæ septuaginta ibique castrametati sunt (Liber Numeri 33, 9)

  • qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palmæ manus et accinctus est eo subter sagum in dextro femore (Liber Iudicum 3, 16)

  • responderunt principes Soccoth forsitan palmæ manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes (Liber Iudicum 8, 6)

  • rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput autem Dagon et duæ palmæ manuum ejus abscisæ erant super limen (Liber I Samuelis 5, 4)

  • statura tua adsimilata est palmæ et ubera tua botris (Canticum Canticorum 7, 7)

  • in similitudinem palmæ fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene (Liber Ieremiae 10, 5)

  • RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmæ si occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta (Lamentationes 2, 20)

  • et in gradibus septem ascendebatur ad eam et vestibulum ante fores ejus et celatæ palmæ erant una hinc et altera inde in fronte ejus (Prophetia Ezechielis 40, 26)

  • et vestibulum ejus id est atrii exterioris et palmæ celatæ in fronte ejus hinc et inde et in octo gradibus ascensus ejus (Prophetia Ezechielis 40, 34)

  • et fabrefacta cherubin et palmæ et palma inter cherub et cherub duasque facies habebat cherub (Prophetia Ezechielis 41, 18)

  • de terra usque ad superiora portæ cherubin et palmæ celatæ erant in pariete templi (Prophetia Ezechielis 41, 20)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina