Encontrados 159 resultados para: noli

  • his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis (Liber Genesis 15, 1)

  • et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas (Liber Genesis 19, 17)

  • exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de cælo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est (Liber Genesis 21, 17)

  • ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham (Liber Genesis 26, 24)

  • vocavit itaque Isaac Jacob et benedixit præcepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan (Liber Genesis 28, 1)

  • dixit Jacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius (Liber Genesis 33, 10)

  • ob difficultatem partus periclitari cœpit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium (Liber Genesis 35, 17)

  • ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Ægyptum quia in gentem magnam faciam te ibi (Liber Genesis 46, 3)

  • et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo ejus cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino (Liber Exodus 8, 29)

  • noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen ejus Deus est æmulator (Liber Exodus 34, 14)

  • tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israël (Liber Numeri 1, 49)

  • et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster (Liber Numeri 10, 31)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina