Encontrados 69 resultados para: medium

  • qui tollens universa hæc divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit (Liber Genesis 15, 10)

  • et ingressi sunt filii Israël per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva (Liber Exodus 14, 22)

  • persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus Pharaonis currus ejus et equites per medium maris (Liber Exodus 14, 23)

  • filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris (Liber Exodus 14, 29)

  • ingressusque Moses medium nebulæ ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Liber Exodus 24, 18)

  • quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium (Liber Exodus 27, 5)

  • dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet (Liber Exodus 30, 15)

  • dicens sume tibi aromata prima et zmyrnæ electæ quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta (Liber Exodus 30, 23)

  • quibus ait hæc dicit Dominus Deus Israël ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum (Liber Exodus 32, 27)

  • et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem (Liber Exodus 39, 21)

  • hæc est oblatio Aaron et filiorum ejus quam offerre debent Domino in die unctionis suæ decimam partem œphi offerent similæ in sacrificio sempiterno medium ejus mane et medium vespere (Liber Leviticus 6, 20)

  • ne fiat hæc quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suæ ecce jam medium carnis ejus devoratum est lepra (Liber Numeri 12, 12)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina