Encontrados 8 resultados para: magistri

  • exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis (Liber Genesis 40, 20)

  • et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis faciesque ibi stare tecum (Liber Numeri 11, 16)

  • qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos (Liber I Samuelis 12, 9)

  • super eos vero qui ad varios usus onera portabant erant scribæ et magistri de Levitis janitores (Liber II Paralipomenon 34, 13)

  • nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus (Evangelium secundum Matthaeum 23, 10)

  • etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo (Epistula ad Hebraeos 5, 12)

  • nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam majus judicium sumitis (Epistula Iacobi 3, 1)

  • fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem (Epistula II Petri 2, 1)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina