Encontrados 10 resultados para: leprosus

  • omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra (Liber Leviticus 13, 46)

  • homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus (Liber Leviticus 22, 4)

  • et veniat super caput Joab et super omnem domum patris ejus nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane (Liber II Samuelis 3, 29)

  • Naaman princeps militiæ regis Syriæ erat vir magnus apud dominum suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ erat autem vir fortis et dives sed leprosus (Liber II Regum 5, 1)

  • sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in sempiternum et egressus est ab eo leprosus quasi nix (Liber II Regum 5, 27)

  • percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suæ et habitabat in domo libera seorsum Joatham vero filius regis gubernabat palatium et judicabat populum terræ (Liber II Regum 15, 5)

  • fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et ejectus fuerat de domo Domini porro Joatham filius ejus rexit domum regis et judicabat populum terræ (Liber II Paralipomenon 26, 21)

  • dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum eo quod esset leprosus regnavitque Joatham filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 26, 23)

  • et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare (Evangelium secundum Matthaeum 8, 2)

  • et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare (Evangelium secundum Marcum 1, 40)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina