Encontrados 11 resultados para: languorem

  • dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et obœdieris mandatis ejus custodierisque omnia præcepta illius cunctum languorem quem posui in Ægypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus (Liber Exodus 15, 26)

  • auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates Ægypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis (Liber Deuteronomii 7, 15)

  • cui respondit Jonadab cuba super lectulum tuum et languorem simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu ejus (Liber II Samuelis 13, 5)

  • et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem præ tristitia quia non est factum sicut cogitabat (Liber I Maccabaeorum 6, 8)

  • brevem languorem præcidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur (Liber Ecclesiasticus 10, 12)

  • ante languorem adhibe medicinam et ante judicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem (Liber Ecclesiasticus 18, 20)

  • ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam (Liber Ecclesiasticus 18, 21)

  • et vidit Ephraim languorem suum et Judas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum (Prophetia Osee 5, 13)

  • et circumibat Jesus totam Galilæam docens in synagogis eorum et prædicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo (Evangelium secundum Matthaeum 4, 23)

  • et circumibat Jesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et prædicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem (Evangelium secundum Matthaeum 9, 35)

  • et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem (Evangelium secundum Matthaeum 10, 1)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina