Encontrados 10 resultados para: induxit

  • extendit Moses virgam super terram Ægypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas (Liber Exodus 10, 13)

  • et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc (Liber I Regum 9, 9)

  • transtulit austrum de cælo et induxit in virtute sua africum (Liber Psalmorum 77, 26)

  • et induxit eos in montem sanctificationis suæ montem quem adquisivit dextera ejus et ejecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis (Liber Psalmorum 77, 54)

  • non enim in errorem induxit nos hominum malæ artis excogitatio nec umbra picturæ labor sine fructu effigies sculpta per varios colores (Liber Sapientiae 15, 4)

  • audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem (Liber Ecclesiasticus 45, 5)

  • qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere præcepta Domini (Liber Ecclesiasticus 48, 2)

  • Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et ædificavit ad aquam puteum (Liber Ecclesiasticus 48, 19)

  • qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra (Liber Baruch 4, 29)

  • viri israhelitæ adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum (Actus Apostolorum 21, 28)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina