Encontrados 12 resultados para: ibimus

  • si autem non vis non ibimus vir enim ut sæpe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo (Liber Genesis 43, 5)

  • et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israël ad regem Ægypti et dices ad eum Dominus Deus Hebræorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro (Liber Exodus 3, 18)

  • obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos (Liber Numeri 20, 17)

  • responderuntque ad Josue atque dixerunt omnia quæ præcepisti nobis faciemus et quocumque miseris ibimus (Liber Iosue 1, 16)

  • dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud (Liber I Samuelis 9, 7)

  • canticum graduum huic David lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi in domum Domini ibimus (Liber Psalmorum 121, 1)

  • dixitque Judas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Jonathas ibimus in Galaditin (Liber I Maccabaeorum 5, 17)

  • qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus (Liber Ieremiae 18, 12)

  • et properabunt gentes multæ et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis ejus quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem (Prophetia Michaeae 4, 2)

  • hæc dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri judæi dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est (Prophetia Zachariae 8, 23)

  • respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitæ æternæ habes (Evangelium secundum Ioannem 6, 69)

  • ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus (Epistula Iacobi 4, 13)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina