Encontrados 7 resultados para: hydriam

  • igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo (Liber Genesis 24, 14)

  • necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchæ uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula (Liber Genesis 24, 15)

  • puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur (Liber Genesis 24, 16)

  • quæ respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum (Liber Genesis 24, 18)

  • effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit (Liber Genesis 24, 20)

  • quæ festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos (Liber Genesis 24, 46)

  • reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus (Evangelium secundum Ioannem 4, 28)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina