Encontrados 11 resultados para: humo

  • produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi lignumque scientiæ boni et mali (Liber Genesis 2, 9)

  • formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ et universis volatilibus cæli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animæ viventis ipsum est nomen ejus (Liber Genesis 2, 19)

  • omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo (Liber Genesis 26, 15)

  • descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis (Liber Numeri 16, 33)

  • ecce morior in hac humo non transibo Jordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam (Liber Deuteronomii 4, 22)

  • gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies (Liber Deuteronomii 23, 13)

  • vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui (Liber Iosue 7, 21)

  • nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor (Liber Iob 5, 6)

  • ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria majestatis ejus (Liber Isaiae 2, 10)

  • humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit (Liber Isaiae 29, 4)

  • fili hominis domus Israël habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis juxta inmunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me (Prophetia Ezechielis 36, 17)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina