Encontrados 3 resultados para: hebdomades

  • Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. (Prophetia Danielis 9, 24)

  • Scito ergo, et animadverte Ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Ierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum. (Prophetia Danielis 9, 25)

  • Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio. (Prophetia Danielis 9, 26)


“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina