Encontrados 6 resultados para: gomor

  • hic est sermo quem præcepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis (Liber Exodus 16, 16)

  • et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli juxta id quod edere poterant congregarunt (Liber Exodus 16, 18)

  • in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi (Liber Exodus 16, 22)

  • dixit autem Moses iste est sermo quem præcepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Ægypti (Liber Exodus 16, 32)

  • dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras (Liber Exodus 16, 33)

  • gomor autem decima pars est œphi (Liber Exodus 16, 36)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina