Encontrados 20 resultados para: fugiens

  • audivitque Pharao sermonem hunc et quærebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu ejus moratus est in terra Madian et sedit juxta puteum (Liber Exodus 2, 15)

  • Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jaël uxoris Aber Cinei erat enim pax inter Jabin regem Asor et domum Aber Cinei (Liber Iudicum 4, 17)

  • quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur (Liber Iudicum 11, 3)

  • occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis per quæ Ephraim reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditæ numquid Ephrateus es quo dicente non sum (Liber Iudicum 12, 5)

  • David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth (Liber I Samuelis 19, 18)

  • porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebus (Liber II Samuelis 13, 37)

  • et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prœlio (Liber II Samuelis 19, 3)

  • fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum (Liber I Regum 20, 30)

  • convertit autem Joram manum suam et fugiens ait ad Ahaziam insidiæ Ahazia (Liber II Regum 9, 23)

  • denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Judæa plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israël Tobias sepeliebat corpora eorum (Liber Thobis 1, 21)

  • Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum (Liber Thobis 1, 23)

  • et mittet super eum et non parcet de manu ejus fugiens fugiet (Liber Iob 27, 22)


“O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina