Encontrados 80 resultados para: fratris

  • et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum (Liber Genesis 4, 9)

  • dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Liber Genesis 4, 10)

  • nunc igitur maledictus eris super terram quæ aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua (Liber Genesis 4, 11)

  • et nomen fratris ejus Jubal ipse fuit pater canentium cithara et organo (Liber Genesis 4, 21)

  • sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris ejus requiram animam hominis (Liber Genesis 9, 5)

  • natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus ejus divisa sit terra et nomen fratris ejus Jectan (Liber Genesis 10, 25)

  • tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam (Liber Genesis 12, 5)

  • necnon et Loth et substantiam ejus filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis (Liber Genesis 14, 12)

  • et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebræo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant fœdus cum Abram (Liber Genesis 14, 13)

  • necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchæ uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula (Liber Genesis 24, 15)

  • dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei (Liber Genesis 24, 27)

  • pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus (Liber Genesis 24, 48)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina