Encontrados 89 resultados para: facite

  • qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Joseph et quicquid vobis dixerit facite (Liber Genesis 41, 55)

  • die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo (Liber Genesis 42, 18)

  • igitur Israël pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinæ et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum (Liber Genesis 43, 11)

  • qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quæ coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane (Liber Exodus 16, 23)

  • ait Moses iste est sermo quem præcepit Dominus facite et apparebit vobis gloria ejus (Liber Leviticus 9, 6)

  • custodite omnia præcepta mea et universa judicia et facite ea ego Dominus (Liber Leviticus 19, 37)

  • custodite præcepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos (Liber Leviticus 20, 8)

  • custodite leges meas atque judicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi (Liber Leviticus 20, 22)

  • custodite mandata mea et facite ea ego Dominus (Liber Leviticus 22, 31)

  • facite præcepta mea et judicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore (Liber Leviticus 25, 18)

  • sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii ejus intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat (Liber Numeri 4, 19)

  • hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum (Liber Numeri 16, 6)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina