Encontrados 10607 resultados para: est

  • et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et præsit piscibus maris et volatilibus cæli et bestiis universæque terræ omnique reptili quod movetur in terra (Liber Genesis 1, 26)

  • et cunctis animantibus terræ omnique volucri cæli et universis quæ moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita (Liber Genesis 1, 30)

  • viditque Deus cuncta quæ fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus (Liber Genesis 1, 31)

  • formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ et factus est homo in animam viventem (Liber Genesis 2, 7)

  • nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum (Liber Genesis 2, 11)

  • et aurum terræ illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus (Liber Genesis 2, 12)

  • et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Æthiopiæ (Liber Genesis 2, 13)

  • nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates (Liber Genesis 2, 14)

  • dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui (Liber Genesis 2, 18)

  • formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ et universis volatilibus cæli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animæ viventis ipsum est nomen ejus (Liber Genesis 2, 19)

  • appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia cæli et omnes bestias terræ Adam vero non inveniebatur adiutor similis ejus (Liber Genesis 2, 20)

  • dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea hæc vocabitur virago quoniam de viro sumpta est (Liber Genesis 2, 23)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina