Encontrados 16 resultados para: decretum

  • virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in Geth dicens ne forte loquantur adversum nos hæc fecit David et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum (Liber I Samuelis 27, 11)

  • a me ergo positum est decretum ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo domus autem ejus publicetur (Liber Esdrae 6, 11)

  • Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quæ est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo (Liber Esdrae 6, 12)

  • a me decretum est ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israël et de sacerdotibus ejus et de Levitis ire in Hierusalem tecum vadat (Liber Esdrae 7, 13)

  • decretum autem exiit in proximas gentilium civitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Judæos agerent ut sacrificarent (Liber II Maccabaeorum 6, 8)

  • secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos (Liber II Maccabaeorum 12, 4)

  • tu rex posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream (Prophetia Danielis 3, 10)

  • Sunt ergo viri Iudæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago viri isti contempserunt, rex, decretum tuum deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant. (Prophetia Danielis 3, 12)

  • A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. (Prophetia Danielis 3, 96)

  • Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi. (Prophetia Danielis 4, 3)

  • In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum; et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum. (Prophetia Danielis 4, 14)

  • consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et iudices ut decretum imperatorium exeat, et edictum Ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo, et homine usque ad triginta dies, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum. (Prophetia Danielis 6, 7)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina