Encontrados 12 resultados para: canis

  • apud omnes autem filios Israël non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël (Liber Exodus 11, 7)

  • non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum (Liber Deuteronomii 23, 18)

  • et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suis (Liber I Samuelis 17, 43)

  • quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Juda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos ejus et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie (Liber II Samuelis 3, 8)

  • dixit autem Abisai filius Sarviæ regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput ejus (Liber II Samuelis 16, 9)

  • dixitque Azaël quid enim sum servus tuus canis ut faciam rem istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore (Liber II Regum 8, 13)

  • profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris (Liber Thobis 6, 1)

  • tunc præcucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suæ caudæ gaudebat (Liber Thobis 11, 9)

  • erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam (Liber Psalmorum 21, 21)

  • sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam (Liber Proverbiorum 26, 11)

  • nemo est qui semper vivat et qui hujus rei habeat fiduciam melior est canis vivens leone mortuo (Liber Ecclesiastes 9, 4)

  • contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti (Epistula II Petri 2, 22)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina