Encontrados 55 resultados para: cœperunt

  • reversæque aquæ de terra euntes et redeuntes et cœperunt minui post centum quinquaginta dies (Liber Genesis 8, 3)

  • cœperunt venire septem anni inopiæ quos prædixerat Joseph et in universo orbe fames prævaluit in cuncta autem terra Ægypti erat panis (Liber Genesis 41, 54)

  • jam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce cœperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinæ vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris (Liber Exodus 19, 16)

  • et clamare cœperunt quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticæ portantes eam vos quoque consurgite et sequimini præcedentes (Liber Iosue 3, 3)

  • siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire cœperunt cum ergo ex utraque parte adversarii cæderentur ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur (Liber Iosue 8, 22)

  • ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediæ et custodibus suscitatis cœperunt bucinis clangere et conplodere inter se lagœnas (Liber Iudicum 7, 19)

  • misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sychem qui cœperunt eum detestari (Liber Iudicum 9, 23)

  • et post tergum clamare cœperunt qui cum respexissent dixerunt ad Micham quid tibi vis cur clamas (Liber Iudicum 18, 23)

  • illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial id est absque jugo et circumdantes domum senis fores pulsare cœperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo (Liber Iudicum 19, 22)

  • et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin urbem obpugnare cœperunt (Liber Iudicum 20, 20)

  • omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiæ quoque quæ circa urbem erant paulatim se aperire cœperunt (Liber Iudicum 20, 33)

  • filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent cœperunt fugere quod cernentes filii Israël dederunt eis ad fugiendum locum ut ad præparatas insidias devenirent quas juxta urbem posuerant (Liber Iudicum 20, 36)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina