Encontrados 20 resultados para: bellatorum

  • tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut juraverat Dominus (Liber Deuteronomii 2, 14)

  • surrexitque Josue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Ahi et electa triginta milia virorum fortium misit nocte (Liber Iosue 8, 3)

  • ascenditque Josue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi (Liber Iosue 10, 7)

  • Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo quindecim milia enim viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum cæsis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium (Liber Iudicum 8, 10)

  • quod cum audisset David misit Joab et omnem exercitum bellatorum (Liber II Samuelis 10, 7)

  • venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Juda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum ut pugnaret contra domum Israël et reduceret regnum Roboam filio Salomonis (Liber I Regum 12, 21)

  • deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israël numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Juda autem trecenta septuaginta milia bellatorum (Liber I Paralipomenon 21, 5)

  • fuit autem exercitus bellatorum ejus qui procedebant ad prœlia sub manu Hiehihel scribæ Maasiæque doctoris et sub manu Ananiæ qui erat de ducibus regis (Liber II Paralipomenon 26, 11)

  • constituitque principes bellatorum in exercitu et convocavit universos in platea portæ civitatis ac locutus est ad cor eorum dicens (Liber II Paralipomenon 32, 6)

  • erant autem pedites bellatorum centum viginti milia et equites viginti duo milia præter præparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas et adducti fuerant de provinciis et urbibus universæ juventutis (Liber Iudith 7, 2)

  • respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Ægyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum (Liber Iudith 9, 6)

  • audivit autem Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismaël filius Nathaniæ (Liber Ieremiae 41, 11)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina