Encontrados 7 resultados para: azymos

  • et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus (Liber Exodus 12, 8)

  • coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Ægypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Ægyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant præparare (Liber Exodus 12, 39)

  • panesque azymos et crustula absque fermento quæ conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies (Liber Exodus 29, 2)

  • et comederunt de frugibus terræ die altero azymos panes et pulentam ejusdem anni (Liber Iosue 5, 11)

  • ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinæ modio azymos panes carnesque ponens in canistro et jus carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei (Liber Iudicum 6, 19)

  • cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et jus desuper funde cumque fecisset ita (Liber Iudicum 6, 20)

  • extendit angelus Domini summitatem virgæ quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus (Liber Iudicum 6, 21)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina