Encontrados 82 resultados para: audire

  • dicesque ad eum Dominus Deus Hebræorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad præsens audire noluisti (Liber Exodus 7, 16)

  • si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra (Liber Leviticus 26, 21)

  • de cælo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis (Liber Deuteronomii 4, 36)

  • et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem ejus audire voluistis (Liber Deuteronomii 9, 23)

  • qui autem verba ejus quæ loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam (Liber Deuteronomii 18, 19)

  • dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriæ atque conviviis (Liber Deuteronomii 21, 20)

  • et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam eo quod diligeret te (Liber Deuteronomii 23, 5)

  • quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata ejus et cærimonias quas ego præcipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istæ et adprehendent te (Liber Deuteronomii 28, 15)

  • et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quæ possint audire usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 29, 4)

  • neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod præceptum est (Liber Deuteronomii 30, 13)

  • sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis (Liber Deuteronomii 30, 17)

  • filii quoque eorum qui nunc ignorant audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Jordane transito pergitis obtinendam (Liber Deuteronomii 31, 13)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina