Encontrados 236 resultados para: anno

  • anno sescentesimo vitæ Nœ mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ et cataractæ cæli apertæ sunt (Liber Genesis 7, 11)

  • igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutæ sunt aquæ super terram et aperiens Nœ tectum arcæ aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terræ (Liber Genesis 8, 13)

  • duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo (Liber Genesis 14, 4)

  • igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim (Liber Genesis 14, 5)

  • pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero (Liber Genesis 17, 21)

  • seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus (Liber Genesis 26, 12)

  • quæ cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum (Liber Genesis 47, 17)

  • veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus (Liber Genesis 47, 18)

  • anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiæ agri ita facies in vinea et in oliveto tuo (Liber Exodus 23, 11)

  • ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo (Liber Exodus 23, 17)

  • non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiæ (Liber Exodus 23, 29)

  • cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terræ tuæ ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno (Liber Exodus 34, 24)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina