Encontrados 67 resultados para: agri

  • et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram (Liber Genesis 2, 5)

  • ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri (Liber Genesis 23, 9)

  • atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre hæc est Hebron in terra Chanaan (Liber Genesis 23, 19)

  • accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus (Liber Genesis 27, 27)

  • emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis (Liber Genesis 33, 19)

  • et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in cælum ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines et super jumenta et super omnem herbam agri in terra Ægypti (Liber Exodus 9, 22)

  • et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris ab homine usque ad jumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit (Liber Exodus 9, 25)

  • anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiæ agri ita facies in vinea et in oliveto tuo (Liber Exodus 23, 11)

  • emittamque in vos bestias agri quæ consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertæque fiant viæ vestræ (Liber Leviticus 26, 22)

  • ossa quoque Joseph quæ tulerant filii Israël de Ægypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Jacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Joseph (Liber Iosue 24, 32)

  • quibus residentibus locutus est ad propinquum partem agri fratris nostri Helimelech vendit Nœmi quæ reversa est de regione moabitide (Liber Ruth 4, 3)

  • omneque terræ vulgus venit in saltum in quo erat mel super faciem agri (Liber I Samuelis 14, 25)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina