Encontrados 14 resultados para: adventu

  • ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israël (Liber II Paralipomenon 28, 3)

  • et misit ei Jonathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum (Liber I Maccabaeorum 11, 44)

  • cognito autem Judæ adventu Timotheus præmisit mulieres et filios et reliquum adparatum in præsidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias (Liber II Maccabaeorum 12, 21)

  • audito itaque Judæi Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in æternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit (Liber II Maccabaeorum 14, 15)

  • Simon vero frater Judæ commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum (Liber II Maccabaeorum 14, 17)

  • pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulæ Cappadociæ (Liber Ieremiae 47, 4)

  • quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis (Actus Apostolorum 7, 52)

  • unusquisque autem in suo ordine primitiæ Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu ejus (Epistula I ad Corinthios 15, 23)

  • sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi (Epistula II ad Corinthios 7, 6)

  • non solum autem in adventu ejus sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram æmulationem pro me ita ut magis gauderem (Epistula II ad Corinthios 7, 7)

  • quæ est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriæ nonne vos ante Dominum nostrum Jesum estis in adventu ejus (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 19)

  • ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Jesu cum omnibus sanctis ejus amen (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 13)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina