Encontrados 21 resultados para: adulescentia

  • odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terræ propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci (Liber Genesis 8, 21)

  • benedixitque Joseph filio suo et ait Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in præsentem diem (Liber Genesis 48, 15)

  • et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce præsto sum (Liber I Samuelis 12, 2)

  • et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua (Liber I Samuelis 17, 33)

  • nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis juro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quæ venerunt super te ab adulescentia tua usque in præsens (Liber II Samuelis 19, 7)

  • et vocavit Simon duos filios suos seniores Judam et Johannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israël ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquotiens (Liber I Maccabaeorum 16, 2)

  • lætare ergo juvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium (Liber Ecclesiastes 11, 9)

  • aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt (Liber Ecclesiastes 11, 10)

  • filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo ejus auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat (Liber Ecclesiasticus 42, 9)

  • sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior (Liber Isaiae 47, 12)

  • sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras negotiatores tui ab adulescentia tua unusquisque in via sua erraverunt non est qui salvet te (Liber Isaiae 47, 15)

  • quia ut mulierem derelictam et mærentem spiritu vocavit te Dominus et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus (Liber Isaiae 54, 6)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina