Encontrados 8 resultados para: adulescentem

  • et accidit quadam die ut diceret Jonathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quæ est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit (Liber I Samuelis 14, 1)

  • dixit autem Jonathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis (Liber I Samuelis 14, 6)

  • dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Jonathan filius ejus (Liber II Samuelis 1, 5)

  • erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonæ indolis et industrium constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph (Liber I Regum 11, 28)

  • et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium ejus quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen ejus Eupator (Liber I Maccabaeorum 6, 17)

  • vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi (Actus Apostolorum 23, 17)

  • et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi (Actus Apostolorum 23, 18)

  • tribunus igitur dimisit adulescentem præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset (Actus Apostolorum 23, 22)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina