Encontrados 7 resultados para: adsumes

  • non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra (Liber Exodus 20, 7)

  • sculptilia eorum igne conbures non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 7, 25)

  • adsumes subulam et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ et serviet tibi usque in æternum ancillæ quoque similiter facies (Liber Deuteronomii 15, 17)

  • non adsumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam (Liber Deuteronomii 19, 14)

  • et tu dormies super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israël super eo numero dierum quibus dormies super illud et adsumes iniquitatem eorum (Prophetia Ezechielis 4, 4)

  • et cum conpleveris hæc dormies super latus tuum dextrum secundo et adsumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus diem pro anno diem inquam pro anno dedi tibi (Prophetia Ezechielis 4, 6)

  • et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos adsumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et adsumes tibi stateram ponderis et divides eos (Prophetia Ezechielis 5, 1)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina