Encontrados 24 resultados para: accipe

  • quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade (Liber Genesis 12, 19)

  • sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ ad domum Bathuel patrem matris tuæ et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui (Liber Genesis 28, 2)

  • dixit Jacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius (Liber Genesis 33, 10)

  • et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem (Liber Genesis 34, 4)

  • ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiæ Pharaonis (Liber Exodus 2, 9)

  • loquere ad filios Israël et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ (Liber Numeri 17, 2)

  • dixeruntque ligna ad arborem ficum veni et super nos regnum accipe (Liber Iudicum 9, 10)

  • cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad patrem suum hanc mihi accipe quia placuit oculis meis (Liber Iudicum 14, 3)

  • dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis œphi pulentæ et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos (Liber I Samuelis 17, 17)

  • nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis (Liber I Regum 1, 12)

  • libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 17)

  • accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël et custodi partem tuam et sanctifica (Liber II Maccabaeorum 1, 26)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina