Encontrados 9 resultados para: æquitatem

  • neque enim propter justitias tuas et æquitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illæ egerunt impie te intrœunte deletæ sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub juramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Jacob (Liber Deuteronomii 9, 5)

  • proponat æquitatem contra me et perveniat ad victoriam judicium meum (Liber Iob 23, 7)

  • si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis æquitatem (Liber Iob 33, 23)

  • quoniam justus Dominus et justitias dilexit æquitatem vidit vultus ejus (Liber Psalmorum 10, 8)

  • custodi innocentiam et vide æquitatem quoniam sunt reliquiæ homini pacifico (Liber Psalmorum 36, 37)

  • dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui æquitatem diapsalma (Liber Psalmorum 51, 5)

  • ad intellegenda verba prudentiæ et suscipiendam eruditionem doctrinæ justitiam et judicium et æquitatem (Liber Proverbiorum 1, 3)

  • tunc intelleges justitiam et judicium et æquitatem et omnem semitam bonam (Liber Proverbiorum 2, 9)

  • sumet scutum inexpugnabilem æquitatem (Liber Sapientiae 5, 20)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina