Encontrados 8 resultados para: vulpes

  • Perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad caudas sumensque faces ligavit singulas in medio binarum caudarum; (Liber Iudicum 15, 4)

  • facibusque igne succensis, dimisit vulpes in segetes Philisthinorum. Et comportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret. (Liber Iudicum 15, 5)

  • Sed et Thobias Ammanites, qui erat ad latus eius, ait: “Sine aedificare; si ascenderit vulpes, diruet murum eorum lapideum”. (Liber Nehemiae 3, 35)

  • Capite nobis vulpes, vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas, nam vineae nostrae florescunt. (Canticum Canticorum 2, 15)

  • propter montem Sion, quia desolatus est: vulpes ambulant in eo. (Lamentationes 5, 18)

  • Quasi vulpes in ruinis prophetae tui, Israel, facti sunt. (Prophetia Ezechielis 13, 4)

  • Et dicit ei Iesus: “Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 20)

  • Et ait illi Iesus: “Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet”. (Evangelium secundum Lucam 9, 58)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina